Taedio Victus

Novus Annus

Aliquis nuper me per epistolas electronicas adivit de quibusdam controversiis declamatoriis, quod argumentum non prorsus a mente umquam recedit—immo soleo discipulos in ea arte exercere. Nihilominus aliquid in illo epistolarum commercio mihi memoratum est cuius puto me esse fere oblitum. Commentarios de satiris Neolatinis diu composui, et artem declamatoriam eiusque mira atque insolita studia deposueram. Sperandum igitur mihi videtur me anno novo (adhuc venturo—nam in aeroportu nunc sto ubi media

De Slovenia

Raedam conduxi, quo facilius itinera minora faceremus per Sloveniam atque eius miranda natura frueremur. Cum ad aeroportum, ubi raeda nos exspectabat, veheremur, taxiraedarius nos monuit de consiliis nostris: Bled lacum vitandum, ut quod nimis frequentatum esset et a vera natura Sloveniae propter numerum peregrinantium mercatorumque abhorreret, Bohinjum potius lacum visitandum. Quod ad Bled spectat, non omino recte dixit: nam visitandus erat lacus, etiam si valde frequentatus; quod ad Bohinj attinet,

De Ljubljana

Placuit hac aestate iter in Europam facere et Pannoniam superiorem seu Sloveniam visere. Annis enim recentioribus coepi eas Europae partes visitare, quas puer non potui propter ferreum (quod dicebatur) velum, quo Europa tunc erat interscissa. Britanniam, Galliam, Helvetiam, Germaniam, Austriam, alias terras olim visitaveram, sed Hungariam et Iugoslaviam et tales regiones praeterire coactus eram. Ljubljana, caput Sloveniae, praecipue mihi placuit. Est enim urbs, quae quibusdam in locis maxima urbs videri

De Caesare legendo

Legi apud Arbitricem Elegantiarum, cui de probatione bene superata gratulor, aliquid quod in memoriam revocavit colloquium (seu paene rixam) quod cum amica cara nuper habueram de Caesare. Nam utraque videtur Caesaris commentarios fugere, quos equidem hac aestate, cum tandem aliquando coepissime tantillo otii frui, constitueram perlegere. Quod cum audivisset amica, “Curnam,” quaesivit, “vis istum legere? Nil simplicius, neque est quod magis taedeat, quam identidem eadem offendere: ‘Caesar castra movit.’ ‘Caesar

De Itinere Aestivo

Heri Bellinghamiae experrectus sum octava hora matutina (longe serius quam soleo): profectus sum Bellinghamia paulo post mediam noctem, et nocturno itinere adveni Seattlum, ubi tertia hora in aeroportum sum a custodibus benignissime exceptus (qui me per portam gubernatoribus aeroplanorum et ministris aeroportus destinatam admiserunt). Quinta hora profectus sum Seattlo, et ad meridiem (secundum rationem qua incolae huius loci tempus metiuntur) adveni ad hunc locum ubi nunc alterum aeroplanum exspecto. Cras

De prima syllaba nominis Āsiae/Ăsiae

Saepe haereo in nomine Asiae scribendo, cum incertus sim an Āsia an Ăsia sit ponenda. Lexicographi rem referunt ad Jahn, qui Ovidii Metamorphoseon libros commentariis instruxit. Infra ea, quae Jahn explicavit, exscribam, ne iterum eius sententiae obliviscar. Iam super Eurōpēn sublīmis et Āsida terrās Vectus erat iuvenis; Scythicās advertitur ōrās [Met. 5.648–49] Asis terra, Asia, ut IX, 447. Micyllus intellexit angustum illum Lydiae tractum palustrem ad Caystrum, quem Homerus Ἄσιον

Nomina Chartarum

Pleraque vocabula, quae ad ludos chartarum pertinent, inveniri possunt apud Iohannem Ludovicum Vivem in Exercitatione Linguae Latinae, quo in colloquio discipuli dicunt se “Triumpho Hispanico” ludere. Quo in ludo fuerunt tunc ut sunt hodie quattuor genera chartarum. Sed in Sermone perutili de ludo (1450–70), quem Robertus Steele anno 1900 edidit, talis ludus chartarum, in quo quattuor familiae chartarum sunt, differre dicitur ab altero ludo, cui etiam nomen “Triumphorum” datum erat:

De Sardanapalo et Historia Apollonii

Nuper in Suda legi haec de Sardanapalo: Σαρδαναπάλους· ἐν <β> Περσικῶν δύο φησὶ γεγονέναι Ἑλλάνικος, ὡσαύτως δὲ καὶ Καλλισθένης, ἔνα μὲν δραστήριον καὶ γενναῖον, ἄλλον δὲ μαλακόν. ἐν Νίνωι δὲ ἐπὶ τοῦ μνήματος αὐτοῦ τοῦτ’ ἐπιγέγραπται· ‘Ἀνακυνδαράξου παῖς Ταρσόν τε καὶ Ἀγχιάλην ἔδειμεν ἡμέρηι μιῆι. ἔσθιε πῖνε ὄχευε, ὡς τά γ’ ἄλλα οὐδὲ τούτου ἐστὶν ἄξια’, τουτέστιν τοῦ τῶν δακτύλων ἀποκροτήματος. τὸ γὰρ ἐφεστὸς τῶι μνήματι ἄγαλμα ὑπὲρ τῆς κεφαλῆς

Novus annus mox incipiet

Novus annus mox incipiet, et cum illo novum trimestre spatium academicum: quare conor nunc omnia, quae sunt ante novas scholas gerenda, in quendam ordinem redigere. Tres scholas docebo, quarum una Latine agetur, duae vero Anglice. Latine enim, ut quotannis soleo, Historiam Apollonii cum discipulis legam: itaque Historiam illam paululo emendatam atque annotationibus auctam, una cum exercitiis quae ad singula capita pertinebunt, in usum discipulorum paro. Deinde sunt lectiones parandae de

Incipit taedium

Suam quisque videtur paginam habere in rete universali, ubi doctos salsosque commentarios effundat; querellas de statu ac condicione rerum faciat; tempus actum deperditumque ac mores maiorum laudet; semet ipsum praecipue laudet; culpam cuiuslibet cladis in populum magistratusque transferat; in omnibus rebus, quae aut auctoris facultatibus locoque maiores aut nullius momenti sint habendae, auctor efficiat ut civis totius mundi et sapientium sapientissimus coram duobus trebusve lectoribus esse videatur. Non tantum est