De vocibus, quas nemo dicitur posse interpretari
Dum in media urbe deambulamus, in taberna quadam mihi ignota intravimus, ubi chartae et calami et alia instrumenta scribendi venalia exponuntur. Inter ea vidi arcam chartarum, in quibus singulis singulae scriptae erant voces, quas nemo fertur posse aliis linguis interpretari. Arcam statim emi. Exemplum appono: Hanc autem commotionem animi et laetitiam, quam homines inter primos novi amoris dies patiuntur, suspicor non dissimilem esse a re Anglica, quae dicitur “infatuation.” Provenit