In aeroportu

Sedeo nunc in aeroportu Vasintoniano—non Seattli in Vasintonia civitate, sed Vasintonii ad caput totius Reipublicae, unde Seattlum Deo volente petam. Inter ferias Natalicias versatus sum in regione orientali et meridionali, ubi sole splendebat et dies erant perpulchri (immo etiam aliquatenus calidi); sed regredior nunc Bellinghamiam, ubi hebdomadem, ut apparet, ningit. Multa igitur hac nocte manent incerta: an ad aeroportum Seattlensem perveniam; si Seattlum advenerim, utrum possim etiam Bellinghamiam proficisci, an

De vitiis seu peccatis Orphicis

Nuper inter alia multum legi de Orphicis et arte mathematica. Inter alia animadvertenda ac notanda mihi videntur vitia illa, in quae Servius ad sextum Aeneidos dixit nos incidere dum ad tellurem etiam delabimur: Si anima aeterna est et summi spiritus pars, qua ratione in corpore non totum videt, nec est tantae prudentiae tantaeque vivacitatis, ut omnia possit agnoscere? Quia cum coeperit in corpus descendere, potat stultitiam et oblivionem, unde non

De fumo Vasintoniano

Fumosus hodie est aer, etiam his in partibus longe a Vasintonia remotis: nam fumus silvarum in Vasintonia ardentium multa milia passuum ventis delatus fertur etiam ad maritimas Atlantici maris oras pervenire et caelum alioqui purum inquinare. Itaque hoc in loco ad neutrum mare sito sed frugifera terra circumdato luna rubet in caelo. Melius tamen videtur longe ab ardente civitate abesse versari.

Si vischii nomine

Abhinc fere septuaginta annos senator in Mississippia civitate, rogatus an sua opinione vischium seu temetum, ut quod iamdiu illictum esset, emere vendere bibere civibus tandem licere debeat, sententiam suam sic exposuit: Quamquam, mi amici, in animo non erat de hac controversia hoc ipso tempore disceptare; volo tamen vos compertum habere me nullam controversiam vitare. Immo equidem quolibet tempore de quolibet argumento sententiam dicam, ut qui lites numquam fugiam. Rogatus itaque

Insere titulum hoc in loco

Non consulto ruri nunc versor, sed videor mihi me ad vitam rusticam non pessime aptavisse ac conformasse. Immo novos amicos colo et tamquam arbor radices coepi in humum hanc rusticam demittere. Diebus igitur Dominicis ecclesiam, id quod maxime momenti est in vita rustica habendum, petere soleo. Hac enim in regione nemo umquam te rogabit an insitione contra morbus coronarium roboratus sis, sed quisque potius rogabit ad quam ecclesiam pertineas. Salus

De rebus cotidie agendis, et de Ulixe et Otino uno et eodem

Oportet saepius scribam, immo cotidie. Quod iam antea compertum habui mihi agendum: sed hodie inter alia legenda hoc commentariolum offendi de rebus cotidie agendis: The unreasonable effectiveness of just showing up everyday(Quam praeter rationem efficax sit cotidie etiam modo adesse) Quo auctor hortatur, ne lectores ullam sibi metam proponant nisi ut cotidie scribant. Sic nos etiam solemus discipulos hortari ut, sicut cotidie gymnasium petere ac corpus exercere soleant, etiam cotidie

Nomina Chartarum

Pleraque vocabula, quae ad ludos chartarum pertinent, inveniri possunt apud Iohannem Ludovicum Vivem in Exercitatione Linguae Latinae, quo in colloquio discipuli dicunt se “Triumpho Hispanico” ludere. Quo in ludo fuerunt tunc ut sunt hodie quattuor genera chartarum. Sed in Sermone perutili de ludo (1450–70), quem Robertus Steele anno 1900 edidit, talis ludus chartarum, in quo quattuor familiae chartarum sunt, differre dicitur ab altero ludo, cui etiam nomen “Triumphorum” datum erat: