Thesmophoria et Platonis Convivium

Coeperunt discipuli linguae Graecae, qui autumno hiemalique Luciani colloquia legerant, Platonis Convivium legere. Difficilior lectu est Plato et longe difficilior intellectu, sed mirum in modum facundos et capaces se ostendunt discipuli, qui spem meam cotidie superant. Velim autem diutius cogitare de feriis Atheniensium “Thesmophoriis” dictis et Convivio Platonis. Nam in principio colloquii ascendunt Apollodorus et Glaucon Athenas, qui in mentem vocat primus Thesmophoriarum dies, ἄνοδος, quo die feminae feruntur inter

De nominibus elegiacis et bucolicis

Hic illud etiam reprehendi animadvertisti, quod, cum aliis nominibus pueri vocentur, ego eos Charinum et Critian appellitarim. Eadem igitur opera accusent C. Catullum, quod Lesbiam pro Clodia nominarit, et Ticidam similiter, quod quae Metella erat Perillam scripserit, et Propertium, qui Cynthiam dicat, Hostiam dissimulet, et Tibullum, quod ei sit Plania in animo, Delia in versu. Equidem C. Lucilium, quanquam sit iambicus, tamen improbarim, quod gentium et Macedonem pueros directis nominibus

De aucupe et philomela

Olim auceps quidam, homo avium capiendarum peritus, suo more id, quod agere solebat, agebat: videlicet in silva aviculas capiebat, ut cenam sibi pararet. Hoc autem die insolitam, etiam miram, avem cepit, philomelam humana voce praeditam. Neque id solum: nam his in fabulis, ut quae semper in silva longe a testibus remota fiant, non insolitum est, si avis loquitur. Sed haec philomela revera mira fuit, quia non solum humana voce loquebatur,

De quattuor hominibus describendis

Oportuit discipulos Latinos (doceo enim hoc anno utramque linguam, quare quid sit “otium” omnino ignoro) in ultima probatione quattuor homines describere, quos appositos vides: Itaque inter varia discipulorum responsa, accepi haec: Emmanuel Ei nomen est Emmanuel, et is habet bonos crispos nigros capillos. Est pulcher 🤤 et venustus. Est fatuus et gracilis et improbus. Non est laetus; fortasse maestus est. Is mihi videtur esse stultus. Habet duas puellas, sed habet

De origine theae

Soleo et in scholis et inter scholas theam bibere (praecipue cum pretium caffeae sit magnopere auctum); cujus herbae origo in Cornelii Adriani Bergsmae Dissertatione Inaugurali Botanico-Medica de Thea per fabulam explicatur: Japonenses et Sinenses primis jam temporibus herbae Theae virtutem salutiferam adscripsisse videntur. Quod forte quodammodo patet ex fabula Sancti Darmae, qui, post multorum annorum vigilias, ut se a somno liberaret, abscidisse dicitur palpegras, quas iratus in terram projecti, et

De brevissimis epistolis

Amicus quidam mentionem fecit brevissimarum epistularum, quas false dixit inter Romanos viros duos, videlicet patrem et filium, esse missas; filium enim rus petiturum ad patrem, qui non domi sed in foro versaretur, epistolam misisse, qua mira brevitate scripsisset, “Eo rus”; cui etiam brevius respondisse patrem, “I.” Quae fabula non Romana est sed Gallica, neque filius patri epistolam misit, sed Voltarius auctor Gallicus Alexi Pironi.

Tres epistulæ regis

Olim in regno quodam tumultuoso, rex nuper creatus, priore rege decollato, in privatum regis conclave ingressus est et ibi, ex inopinato, tres invenit epistulas involucris opertas et obsignatas et, quod mirum videbatur, numeratas. Primum igitur involucrum, quod magno numero primo ornatum erat, novus rex aperuit et epistulam intus invenit quam prior rex sibi reliquerat: “Si regnum in difficultates inciderit, resigna et lege secundam epistulam.” Post aliquot menses, regnum in difficultates

περὶ αἰσθητικῶν

Quae olim “modi” (Gallice modes) vel “genera elegantiarum” vocitabantur, hodie Graeco potius nomine τὰ αἰσθητικὰ dicuntur. Quorum αἰσθητικῶν elenchus reperitur apud: https://cari.institute/aesthetics Inter hæc αἰσθητικὰ praecipue notabile videtur mihi id, quod “cassette futurism” dicitur sive desiderium rerum futurarum capsis magneticis indicatum. Nam in spe, quae aetate praeterita concepta est, videmus multa quae industria humana et novatio artium promittebantur sed irrita manent et imperfecta.

De instrumentis caffeariis

Apud scanofthemonth.com inveniuntur variorum imagines instrumentorum, quibus saeculo vicesimo et vicesimo primo Arabica potio paratur. Nec solum imagines dico, sed imagines τομογραφικάς et arte ordinatrorum compositas: nam imagines, quas solemus φωτογραφιψὰς vocitare, superficiem tantum ostendunt cuiusdam rei, sed τομογραφιψκαὶ imagines singula frusta eiusdem rei secta tam externa quam interna componunt, quo facilius quae intus lateant contempleris. Itaque non solum instrumenta caffearia depinguntur, sed ratio, qua munere funguntur, ope imaginum facile

De nomine q.e. “gallicauda”

Nuper apud Franciscum Leporem legi librum editum esse de potionibus variis ac commixtis, quibus homines inebriantur. Quamvis de ebrietate parum ipse sciam, ut qui innocens sim atque integer vitae, animadvertendum videbatur unum nomen prorsus ficticium, quod nescio an sit bene dictum. Nam “gallicauda” nomen videtur ex duabus vocibus Latinis compositum ut nominis Anglici, quod est cocktail, imitatio proferretur. Sed parum constat, utrum nomen Anglicum de nominibus quae sunt cock (gallus)