De brevissimis epistolis

Amicus quidam mentionem fecit brevissimarum epistularum, quas false dixit inter Romanos viros duos, videlicet patrem et filium, esse missas; filium enim rus petiturum ad patrem, qui non domi sed in foro versaretur, epistolam misisse, qua mira brevitate scripsisset, “Eo rus”; cui etiam brevius respondisse patrem, “I.” Quae fabula non Romana est sed Gallica, neque filius patri epistolam misit, sed Voltarius auctor Gallicus Alexi Pironi.

Tres epistulæ regis

Olim in regno quodam tumultuoso, rex nuper creatus, priore rege decollato, in privatum regis conclave ingressus est et ibi, ex inopinato, tres invenit epistulas involucris opertas et obsignatas et, quod mirum videbatur, numeratas. Primum igitur involucrum, quod magno numero primo ornatum erat, novus rex aperuit et epistulam intus invenit quam prior rex sibi reliquerat: “Si regnum in difficultates inciderit, resigna et lege secundam epistulam.” Post aliquot menses, regnum in difficultates

περὶ αἰσθητικῶν

Quae olim “modi” (Gallice modes) vel “genera elegantiarum” vocitabantur, hodie Graeco potius nomine τὰ αἰσθητικὰ dicuntur. Quorum αἰσθητικῶν elenchus reperitur apud: https://cari.institute/aesthetics Inter hæc αἰσθητικὰ praecipue notabile videtur mihi id, quod “cassette futurism” dicitur sive desiderium rerum futurarum capsis magneticis indicatum. Nam in spe, quae aetate praeterita concepta est, videmus multa quae industria humana et novatio artium promittebantur sed irrita manent et imperfecta.

de Electricitate

Cui placet περὶ τῶν ἠλεκτρονικῶν discrere, fortasse nullum aptiorem inveniet locum quam hunc: https://beletronics.wordpress.com/learn-basic-electronics/ Quae ad rudimenta primamque institutionem electricitatis, ut dicitur, attinent, in hac Curtii commentatione facillime inveniri possunt:

De instrumentis caffeariis

Apud scanofthemonth.com inveniuntur variorum imagines instrumentorum, quibus saeculo vicesimo et vicesimo primo Arabica potio paratur. Nec solum imagines dico, sed imagines τομογραφικάς et arte ordinatrorum compositas: nam imagines, quas solemus φωτογραφιψὰς vocitare, superficiem tantum ostendunt cuiusdam rei, sed τομογραφιψκαὶ imagines singula frusta eiusdem rei secta tam externa quam interna componunt, quo facilius quae intus lateant contempleris. Itaque non solum instrumenta caffearia depinguntur, sed ratio, qua munere funguntur, ope imaginum facile

De nomine q.e. “gallicauda”

Nuper apud Franciscum Leporem legi librum editum esse de potionibus variis ac commixtis, quibus homines inebriantur. Quamvis de ebrietate parum ipse sciam, ut qui innocens sim atque integer vitae, animadvertendum videbatur unum nomen prorsus ficticium, quod nescio an sit bene dictum. Nam “gallicauda” nomen videtur ex duabus vocibus Latinis compositum ut nominis Anglici, quod est cocktail, imitatio proferretur. Sed parum constat, utrum nomen Anglicum de nominibus quae sunt cock (gallus)

In aeroportu

Sedeo nunc in aeroportu Vasintoniano—non Seattli in Vasintonia civitate, sed Vasintonii ad caput totius Reipublicae, unde Seattlum Deo volente petam. Inter ferias Natalicias versatus sum in regione orientali et meridionali, ubi sole splendebat et dies erant perpulchri (immo etiam aliquatenus calidi); sed regredior nunc Bellinghamiam, ubi hebdomadem, ut apparet, ningit. Multa igitur hac nocte manent incerta: an ad aeroportum Seattlensem perveniam; si Seattlum advenerim, utrum possim etiam Bellinghamiam proficisci, an

De libris nuper acceptis

Nataliciis festis Christi appropinquantibus novos quosdam libros per cursum publicum accepimus: Kirk Freudenburg tandem aliquando in lucem edidit commentarios in secundum Flacci Sermonum, quos me de satiris antiquis docturum celeriter perlegere oportet. Placet etiam Orbem Sensualium Pictum, quem edidit Alvarus Alonsus, accepisse et nuperrime Menandri Dionysiique Halicarnassi artes rhetoricas, quas William Race divulgavit. Etiam inter dies festos denuo legi Maldonati Ludum chartarum triumphum, et miror potuisse interpretationem tam mendosam in

De vitiis seu peccatis Orphicis

Nuper inter alia multum legi de Orphicis et arte mathematica. Inter alia animadvertenda ac notanda mihi videntur vitia illa, in quae Servius ad sextum Aeneidos dixit nos incidere dum ad tellurem etiam delabimur: Si anima aeterna est et summi spiritus pars, qua ratione in corpore non totum videt, nec est tantae prudentiae tantaeque vivacitatis, ut omnia possit agnoscere? Quia cum coeperit in corpus descendere, potat stultitiam et oblivionem, unde non

De fumo Vasintoniano

Fumosus hodie est aer, etiam his in partibus longe a Vasintonia remotis: nam fumus silvarum in Vasintonia ardentium multa milia passuum ventis delatus fertur etiam ad maritimas Atlantici maris oras pervenire et caelum alioqui purum inquinare. Itaque hoc in loco ad neutrum mare sito sed frugifera terra circumdato luna rubet in caelo. Melius tamen videtur longe ab ardente civitate abesse versari.