Legi apud Arbitricem Elegantiarum, cui de probatione bene superata gratulor, aliquid quod in memoriam revocavit colloquium (seu paene rixam) quod cum amica cara nuper habueram de Caesare. Nam utraque videtur Caesaris commentarios fugere, quos equidem hac aestate, cum tandem aliquando coepissime tantillo otii frui, constitueram perlegere.

Quod cum audivisset amica, “Curnam,” quaesivit, “vis istum legere? Nil simplicius, neque est quod magis taedeat, quam identidem eadem offendere: ‘Caesar castra movit.’ ‘Caesar castra movit.’ Nil aliud inest.”

Unde orta est lis. Nam plurimum profuisse mihi videtur tandem omnes commentariorum libros de bello Gallico evolvere atque ad umbilicum ducere. Insunt enim non solum pura Latinitas et narrationes lucide expressae, sed etiam existimationes de hominum naturis atque animis latae, fabulae quibus et virtutes et vitia demonstrantur, plurima alia quibus lector praeiudiciis liber oblectari potest.

Sed Caesar saepe contemnitur propter, ut opinor, ea praeiudicia, quae curaverunt in discipulos penitus serendae magistri aetatis nuper actae, qua breves loci de commentariis excerpti in scholis tractati sunt non, ut Caesarem auctorem bene noscerent discipuli, sed ut illi eius normis scribendi assuefierent. Nam nos omnes scimus ea, quae discipulis iniunguntur, taediosiora fieri quam quae sponte suscipiuntur; quod detrimentum amplificatur si pauci loci leguntur et compages totius operis neglegitur. Suspicor saeculum undevicesimum et saeculum vicesimum in Caesaris famam et praestantiam, quam auctor meruerat, maximum damnum intulisse, quare ipse auctor taediosus habetur et non nisi de castris movendis scripsisse putatur.

Sed longe aliter libri ipsi lectorem docebunt. Ut unum exemplum afferam, velim memorare sextum librum de bello Gallico, ubi, ut Chirstophorus Krebs anno praeterito scripsit, Caesar monstrat se inter paucos Ciceronis aequales numerandum, quos pro certo habemus Platonem legisse. Vel, ne nimis in philosophiam descendam, dubito an multi homines in Latinis litteris reperiendi tam callidos atque efficaces se praestituerint quam Labienus, quippe qui post unum Caesarem ipsum videretur in illis commentariis laudatissimus, et qui taedium numquam offerret lectori.

Hortor igitur omnes, qui existimant nihil in Caesare esse legendum nisi id “Caesar castras movit,” ut auctorem novis, ut ita dicam, oculis praeiudicio liberis perlegant, neu spernant eum, quem aetas praeterita tironibus destinavit: nam et proderit et placebit eum legere.

Krebs, C. 2018. “‘Greetings, Cicero!’: Caesar et Plato on Writing and Memory.” CQ 68: 517–22.

1 Comment

  1. Minime censeo, carissime lector, nihil in Caesare esse legendum; immo iam iterum atque iterum eius commentarios perlegi, quam ob rem gaudeo, quod non me oportebit hoc anno rursus animum adicere hisce libris. possumusne vero Caesarem Ciceroni aequare? quod ad hanc rem attinet, veniam peto, sed a te vehementius dissentio. fateor Caesarem optime animos hominum intellexisse necnon eleganter scripsisse, sed Cicero – lumen rei publicae ultimum – longe Caesari praefertur et latinitate et virtute!

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *