Pleraque vocabula, quae ad ludos chartarum pertinent, inveniri possunt apud Iohannem Ludovicum Vivem in Exercitatione Linguae Latinae, quo in colloquio discipuli dicunt se “Triumpho Hispanico” ludere. Quo in ludo fuerunt tunc ut sunt hodie quattuor genera chartarum. Sed in Sermone perutili de ludo (1450–70), quem Robertus Steele anno 1900 edidit, talis ludus chartarum, in quo quattuor familiae chartarum sunt, differre dicitur ab altero ludo, cui etiam nomen “Triumphorum” datum erat: qui ludus origo fuit viginti et duarum chartarum, quae hodie in fasciculis “tarot” dictis reperiuntur et “arcana maiora” a stultissimis perhibentur.
Nomina chartarum, quae in vetusto Triumphorum ludo adhibebantur, inter fasciculos chartarum variantur, necnon etiam ordo, quo numerantur: sed conatus sum in uno loco quandam concordiam inter vetustas chartas invenire qua cum chartis vulgaribus, quae sub nomine “maiorum arcanorum” venum dantur, eas conferrem.
Ordo vetus | Nomina vetera | Nomen novum | Ordo novus |
---|---|---|---|
0 | Stultus | Stultus | 0 |
1 | Minimus | Magus | 1 |
2 | Imperatrix | Imperatrix | 3 |
3 | Imperator | Imperator | 4 |
4 | Papissa | Summa Sacerdos | 2 |
5 | Summus Pontifex | Hierophanta | 5 |
6 | Temperantia | Temperantia | 14 |
7 | Currus [Triumphalis] | Currus | 7 |
8 | Amor | Amatores | 6 |
10 | Rota Fortunae | Rota Fortunae | 10 |
11 | Senex [Gibbus] | Eremita | 9 |
12 | Patibulum | Homo Suspensus | 12 |
13 | Mors | Mors | 13 |
14 | Diabolus | Diabolus | 15 |
16 | Stella | Stella | 17 |
17 | Luna | Luna | 18 |
18 | Sol | Sol | 19 |
21 | Mundus | Mundus | 21 |
Quædam chartae manent incertae: nam pristinis saeculis fasciculi foliorum fuerunt varii atque inter se diversi. Itaque legimus quibusdam in fasciculis fuisse et Iudicium et Iustitiam, ut hodie quoque fit, in aliis autem pro Iudicio esse Angelum positum, in aliis Iustitiam pro Iudicio, ut locus daretur ubi Temperantia adderetur. Locus etiam tribuendus videtur Fortitudini, nisi Ignis in fasciculo reperiatur. Deinde etiam variatur inter Sagittam, Propugnaculum, Domum Dei, Turrem.
Videntur artifices, qui chartulas fecerunt (quarum nonnulla exempla pulcherrima supersunt), voluisse virtutes cardinales exprimere: quare plerisque in fasciculis reperiuntur Justitia, Fortitudo, Temperantia, sed ludo procul abest Sapientia, unde existimo non inepte repraesentari et Stultum et “Minimum.” Quod “Minimi” nomen videtur dictum in hominem nullius momenti; quae charta Italice bagatella, Gallice bateleur appellabatur. Quare mutatus sit Minimus in Magum, licet lectori coniectare; equidem parum discriminis inter praestigiatorem et magum, qui sese vocitat, video. Sed, ut at virtutes revertar, quibusdam in chartis (praecipue in Minimi charta) invenimus nummos, carchesia seu pocula, bacula, enses, quae etiam sunt genera chartarum apud Hispanos, quae Galli corda, rhombulos, trifolia, vomerculos seu palas seu spicula appellaverunt. Quibus de chartarum familiis pocula possunt ad temperantiam respicere, bacula ad fortitudinem, enses ad iustitiam; restat nummus, fortasse quod desipientibus, qui sapientia carent, facile est nummos in ludis chartarum perdere.
Quae chartae in ludis adhibebantur (et in Italia adhuc adhibentur), neque videntur ante saeculum duodevicesimum in usum esse receptae stultorum delirantium, qui credunt se posse more magorum et Chaldaeorum quae sint futura discere de chartulis fortuito electis et in certum quendam ordinem dispositis. Sed, quia talibus nugis stultissimis discipuli delectantur, operae pretium videtur indicem habere nominum.
Steele, R. 1900. “A Notice of the Ludus Triumphorum and some Early Italian Card Games; with some Remarks on the Origin of the Game of Cards.” Archaeologia: or Miscellaneous Tracts Relating to Antiquity 57: 185–202.