Olim auceps quidam, homo avium capiendarum peritus, suo more id, quod agere solebat, agebat: videlicet in silva aviculas capiebat, ut cenam sibi pararet. Hoc autem die insolitam, etiam miram, avem cepit, philomelam humana voce praeditam. Neque id solum: nam his in fabulis, ut quae semper in silva longe a testibus remota fiant, non insolitum est, si avis loquitur. Sed haec philomela revera mira fuit, quia non solum humana voce loquebatur, sed Latinitate medii aevi utebatur. Itaque haec verba protulit: “Quid tibi proderit, o homo, si me occideris? Neque enim ventrem tuum de me implere valebis, sed, si me demittere velles, tria tibi mandata darem, que, si diligentius conservares, magnam inde utilitatem consequi posses.” Nonne dixeram eam Latinitate uti medii aevi?
Ob quam mediaevalem loquelam stupefactus est auceps noster, qui promisit se avem dimissurum, si mandata illa tria sibi proferret. Ait igitur illa: “Numquam rem que apprehendi non potest apprehendere studeas; de re perdita et irrecuperabili numquam doleas; verbum incredibile numquam credas. Hec tria custodi et bene tibi erit.”
Quibus dictis, auceps, quod promiserat, aviculam dimisit. Philomela dimissaa et liberata coepit per aerem volitare, aucupem contumeliis obiurgans: “Ve tibi, homo, quam malum consilium habuisti et quam magnum thesaurum hodie perdidisti! Est enim in meis visceribus margarita que struthionis ovum sua vincit magnitudine.”
Quod cum audisset auceps miratus est et consternebatur: nam noluit margaritam magnitudine ovi struthionis (itaque philomela ipsa maiorem)—rem incredibilem—perdere, et coepit eum paenitere aviculam dimisisse. Itaque ille conabatur philomelam, per aerem longe supra aucupis caput volitans, iterum apprehendere. “Veni,” inquit, “domum mecum, et mecum habitabis et a me honoraberis. Te, philomelam non solum humana voce, ut his in fabulis saepe fit, sed etiam Latine et more mediae aetatis loquentem, aliis hominibus exhibebo, mandata et praecepta tua moralia divulgabo, et mirum prodigium eris quod animos hominum ad virtutes animi sequendas commovebis.”
Cui philomela, “Nunc,” inquit, “pro certo cognovi te fatuum esse. Nam ex hiis que tibi dixi nullum profectum habuisti, quia et de me perdita et irrecuperabili doles et me temptasti capere, cum nequeas meo itinere pergere, et insuper margaritam tam grandem in meis visceribus esse credidisti, cum ego tota ad magnitudinem ovi struthionis non valeam pertingere.”