Abhinc fere septuaginta annos senator in Mississippia civitate, rogatus an sua opinione vischium seu temetum, ut quod iamdiu illictum esset, emere vendere bibere civibus tandem licere debeat, sententiam suam sic exposuit:

Quamquam, mi amici, in animo non erat de hac controversia hoc ipso tempore disceptare; volo tamen vos compertum habere me nullam controversiam vitare. Immo equidem quolibet tempore de quolibet argumento sententiam dicam, ut qui lites numquam fugiam. Rogatus itaque quid de vischio censeam, vobis explicabo meam sententiam.

Si vischii nomine potionem ispius Diaboli intellegetis et venenum pestiferum et monstrum cruentum, quo innocentia commaculatur, ratio evertitur, domus exciditur, miseria paupertasque gignuntur, etiam de ipsis puerorum oribus panis surripitur; si potum illum scelestum intellegetis, qui Christifideles viros feminasque de culmine iustitiae, vitam bonam in barathrum turpitudinis et desperationis et dedecoris et ἀπορίας deiicit; tunc quidem refragor.

Quodsi vischii nomine intellegetis axungiam illam colloquiorum et vinum philosophicum et caeliam quam boni homines consuetudine coniuncti inter se partiuntur, quae carmen animis et risum oribus dat et gratum lumen gaudii oculis; si hilaritatem Nataliciam; si potum vires conciliantem quo hiemalibus et matuinis horis senex paulo alacrius graditur; si potionem qua vir potest gaudium laetitiamque ampliare, necnon oblivisci, siquidem breviter, mortalium tragoedias et cordolia et tristitiam; si potum illum, cuius venditio in thesauros nostros innumeros nummos infundit, quibus cura tam pueris debilibus quam hominibus caecis, surdis, mutis, quam senibus infirmis et misericordia dignis suppeditetur, quibus et viae muniantur et valetudinaria et gymnasia aedificentur; tunc quidem suffragor.

Haec enim est mea sententia, de quo numquam cedam neque manus dedam.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *