Bene mane, ut soleo, experrectus sum atque in culinam me contuli ubi caffeam mihi pararem. Dum aquam in vas caffearium effundo, subito fragorem audivi qui e cubiculo resonare videbatur. Inveni lampadem vitream et fractam et trans cubiculum iactatum. Olim homines credebant umbras mortuorum seu larvas apparere atque aliquando mala hominibus absentibus agere: sed equidem statim agnovi memet ipsum culpandum. Nam lampas modo refeci: constabat enim e variis partibus, quarum basis fuit marmorea, corpus vas vitreum per quod filum electricum et bacillum aeneum ad lumen electricum supra lamellam aeneam positum transivit. Abhinc aliquot dies, animadverteram vas a basi seiungi videri: nam bacillum, quod per vas porrectum basin ad lamellam aeneam adiungebat, cochleatim incisum torqueri potuit, ut omnia arctius coniungerentur. Itaque torsi: sed, ut soleo, nimis torsi atque adeo fortiter premebant et basis et lamella vas, ut vitrum minutatim et pedetemptim frangebatur. Hodie mane, cum caffeam in culina pararem, omnino fractum est atque diruptum, quare lampadis partes trans cubiculum se iactaverunt, me absente. Non umbra fuit culpanda, sed torsio.
Lampade dirupta doleo, nam matris (nunc beatae memoriae) fuit, atque ante eam aviae: immo puto aviam ipsam lampadem de vase vitreo fecit. Fuerunt duae geminae, quarum restat una soror sorore privata. Sic incipit novus annus bis millesimus vicesimus primus.