Notus inter Americanos est ludus “Clue” dictus, qui olim nomen habuit Cluedonis: nam “clue” praepositum erat verbo ludendi. Id “clue,” quod prisci “clew” scripserunt, licium proprio sensu Latine dicitur seu filum, quo Ariadne Theseum servavit. Exinde per sensum translatum dicebatur in indicium quoddam seu vestigium, quo tectum scelus patefit vel sceleris auctor comparet. Itaque in ludo illo “Cluedone” dicto necesse est indiciis quibusdam collatis atque inter se comparatis percussorem cognoscere atque instrumentum necnon etiam locum, ubi fictus quidam homo dives occisus esse videtur.

Cluedo seu Clue, ludus homicidae pervestigandae

Nota etiam est fabula cinematographica, quae anno 1985o divulgata est sub eodem nomine “Clue”: nam in illa fabula personae homicidam quaerunt quem sciunt in suo numero latere.

Quae fabula, inter cuius histriones numerantur Timotheus Curry et Christopherus Lloyd, non bene accepta erat ab eruditis illis, qui arbitri elegantiae putantur (vel fortasse qui sese putant—quis enim umquam illis assentitur?), sed populari favori adhuc fruitur. Sed parum nota est alia fabula, vel ludus, vel, quo rectius dicam et ludus et faubla, quae eodem anno edita est. Nam eo tempore primum coeperunt homines domi posse spectacula taeniis magneticis excipere et ad libitum spectare vel etiam identidem spectare; quare ingeniosi quidam conati sunt et spectacula et ludos consarcinare in novum quoddam genus oblectamentorum, quo homines luderent fabulis una spectandis. Quae novitas non invaluit, sed fabulae primae eius generis, “Clue” inscriptae, nonnullis arriserunt. Dixi antea parum notam esse fabulam, sed in errorem incidi, cum duae essent:

Ludus primus
Ludus alter

Ludi ipsi difficiliores fuerunt quam ut in pretio essent, sed fabulae, quippe quae et mortem et risum miscerent, multis placuerunt.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *