Pulchram locutionem, quae ad adagium Anglicum appropinquat, inveni in Historia utile de Baarlam et Ioasaph, cuius nolo oblivisci: itaque hic scribam memoriae roborandae causa:
videns se ipsum in foveam quam fecit decidisse et laqueo suo comprehenso
Olim enim aliquem audivi dicere sententiam, si novam et pulchram invenires, oportere te ter repetere, ut tua in aeternum esset. Itaque nunc bis illam sententiam dixi; restat autem ut tertium dicam.