Dum in media urbe deambulamus, in taberna quadam mihi ignota intravimus, ubi chartae et calami et alia instrumenta scribendi venalia exponuntur. Inter ea vidi arcam chartarum, in quibus singulis singulae scriptae erant voces, quas nemo fertur posse aliis linguis interpretari. Arcam statim emi. Exemplum appono:
Hanc autem commotionem animi et laetitiam, quam homines inter primos novi amoris dies patiuntur, suspicor non dissimilem esse a re Anglica, quae dicitur “infatuation.” Provenit enim vocabulum e sermone Latino, videlicet a nomine adjectivo quod est “fatuus,” quod dici potest in hominem amore captum. Nam, ut homines possunt “mente capti” vocari et “furore capti,” id est “insani” sive “delirantes,” sic etiam homines propter amorem nimis felices Latine dicuntur “amore capti.”