De lineis ducendis

Legimus apud Plinium in Historiae Naturalis tricesimo quinto: Apelli fuit alioqui perpetua consuetudo numquam tam occupatum diem agendi, ut non lineam ducendo exerceret artem, quod ab eo in proverbium venit. Oportet me saepius lineam ducere, id est aliquid scribere, ut artem scribendi exerceam. Sed, quod ad proverbium attinet, de quo Plinius loquitur, unum reperio in auctores antiquos, quod ad lineas ducendas attinet: neque illud, quod saepe a tempore artium renatarum

“laqueo suo comprehensus”

Pulchram locutionem, quae ad adagium Anglicum appropinquat, inveni in Historia utile de Baarlam et Ioasaph, cuius nolo oblivisci: itaque hic scribam memoriae roborandae causa: videns se ipsum in foveam quam fecit decidisse et laqueo suo comprehenso Olim enim aliquem audivi dicere sententiam, si novam et pulchram invenires, oportere te ter repetere, ut tua in aeternum esset. Itaque nunc bis illam sententiam dixi; restat autem ut tertium dicam.

De nominibus elegiacis et bucolicis

Hic illud etiam reprehendi animadvertisti, quod, cum aliis nominibus pueri vocentur, ego eos Charinum et Critian appellitarim. Eadem igitur opera accusent C. Catullum, quod Lesbiam pro Clodia nominarit, et Ticidam similiter, quod quae Metella erat Perillam scripserit, et Propertium, qui Cynthiam dicat, Hostiam dissimulet, et Tibullum, quod ei sit Plania in animo, Delia in versu. Equidem C. Lucilium, quanquam sit iambicus, tamen improbarim, quod gentium et Macedonem pueros directis nominibus