De Deiocle

Fere omnes commentarii in Platonis Convivium mentionem faciunt delectae manus Thebanorum, quae Graece vocatur ἱερὸς λόχος. Nam Phaedrus, qui primus Amorem laudat, de amatoribus puerisque (Graece περὶ τῶν παιδικῶν) loquitur qui in alterius conspectu pudenda fugiunt et magna suscipiunt: deinde miratur qualis sit urbs vel exercitus amatorum puerorumque: qui sine dubio omnes alios homines victuri sint. Dixit enim homines sic ab Amore inspirari, ut quilibet amator possit heros videri (certe

Thesmophoria et Platonis Convivium

Coeperunt discipuli linguae Graecae, qui autumno hiemalique Luciani colloquia legerant, Platonis Convivium legere. Difficilior lectu est Plato et longe difficilior intellectu, sed mirum in modum facundos et capaces se ostendunt discipuli, qui spem meam cotidie superant. Velim autem diutius cogitare de feriis Atheniensium “Thesmophoriis” dictis et Convivio Platonis. Nam in principio colloquii ascendunt Apollodorus et Glaucon Athenas, qui in mentem vocat primus Thesmophoriarum dies, ἄνοδος, quo die feminae feruntur inter

Olim

Olim fuit puella, quae inter astra versabatur. Haec puella voluit libros et sapientiam undecumque congerere, ut plus sapientiae ipsa haberet, quam omnes alii. Quodam vero die, illa in solem irruit, non, ut Icarus, propter audaciam, sed potius quia tam negotiosa fuit libris legendis, ut ipsum solem (allegoriam Platonicam) non viderit.

De vocibus, quas nemo dicitur posse interpretari

Dum in media urbe deambulamus, in taberna quadam mihi ignota intravimus, ubi chartae et calami et alia instrumenta scribendi venalia exponuntur. Inter ea vidi arcam chartarum, in quibus singulis singulae scriptae erant voces, quas nemo fertur posse aliis linguis interpretari. Arcam statim emi. Exemplum appono: Hanc autem commotionem animi et laetitiam, quam homines inter primos novi amoris dies patiuntur, suspicor non dissimilem esse a re Anglica, quae dicitur “infatuation.” Provenit

De lineis ducendis

Legimus apud Plinium in Historiae Naturalis tricesimo quinto: Apelli fuit alioqui perpetua consuetudo numquam tam occupatum diem agendi, ut non lineam ducendo exerceret artem, quod ab eo in proverbium venit. Oportet me saepius lineam ducere, id est aliquid scribere, ut artem scribendi exerceam. Sed, quod ad proverbium attinet, de quo Plinius loquitur, unum reperio in auctores antiquos, quod ad lineas ducendas attinet: neque illud, quod saepe a tempore artium renatarum

“laqueo suo comprehensus”

Pulchram locutionem, quae ad adagium Anglicum appropinquat, inveni in Historia utile de Baarlam et Ioasaph, cuius nolo oblivisci: itaque hic scribam memoriae roborandae causa: videns se ipsum in foveam quam fecit decidisse et laqueo suo comprehenso Olim enim aliquem audivi dicere sententiam, si novam et pulchram invenires, oportere te ter repetere, ut tua in aeternum esset. Itaque nunc bis illam sententiam dixi; restat autem ut tertium dicam.

De nominibus elegiacis et bucolicis

Hic illud etiam reprehendi animadvertisti, quod, cum aliis nominibus pueri vocentur, ego eos Charinum et Critian appellitarim. Eadem igitur opera accusent C. Catullum, quod Lesbiam pro Clodia nominarit, et Ticidam similiter, quod quae Metella erat Perillam scripserit, et Propertium, qui Cynthiam dicat, Hostiam dissimulet, et Tibullum, quod ei sit Plania in animo, Delia in versu. Equidem C. Lucilium, quanquam sit iambicus, tamen improbarim, quod gentium et Macedonem pueros directis nominibus