Oportuit discipulos Latinos (doceo enim hoc anno utramque linguam, quare quid sit “otium” omnino ignoro) in ultima probatione quattuor homines describere, quos appositos vides:
Itaque inter varia discipulorum responsa, accepi haec:
Emmanuel
- Ei nomen est Emmanuel, et is habet bonos crispos nigros capillos. Est pulcher 🤤 et venustus.
- Est fatuus et gracilis et improbus.
- Non est laetus; fortasse maestus est. Is mihi videtur esse stultus.
- Habet duas puellas, sed habet etiam duas matres.
- Habet tres amicos: Carolum, Ursulam, et Olavium.
Carolus
- Est Carolus. Nihil aliud scio, itaque certe nemo est. Non est homo. Est automaton.
- Carolus habet magnum nasum.
- Etiam nasus ei est magnus.
- Fortasse est magister.
- Corpus magnum habet. Nullos amicos habet. Oriundus est e Russia. Stultus est. Non habet vehiculum, quia pauper est. Cenat apud McDonalds cotidie. Non habet capillum.
Ursula
- Ea mihi videtur esse ingeniosa
- Est tantum femina! Et laeta est, ut Carolus, et brevis est.
- Ursula est femina quae habet scholam Latinam. Non, non, falsum est.
- Ea est stulta, non athletica, dives sed non habet amorem.
Olavius
- Olavius est improbus, malus, inurbanus, sordidus, deformis senex (sed senex foedus).
- Olavius est senex sordidus. Est deformis, quia est Germanus.
- Is videtur mihi esse inurbanus.
- Olavius, ut Carolus, non habet capillos. Monstrum est. Nescio an is habeat labrum.
- Fortasse est bonus vir, sed nescio!
- Non habet multos capillos canos et non est ingeniosus.
- Non habet capillum. Corpus est rotundum. Animus et oculi sunt nigri.
Illae enim sunt discipulorum opiniones. Plerique discipuli videntur Emmanuelem agnovisse, sed Carolus et Olavius multis videbantur aegnimata omnino ignota.
Quid sentis tu, care lector? Utrum discipuli tibi videntur recte an perperam iudicare de quattuor illis hominibus?
Discipula quae dixit ‘est pulcher’ Emmanueli esse ingeniosa et semper recta et optima discipula. Saltem, est quid puto.