De brevissimis epistolis
Amicus quidam mentionem fecit brevissimarum epistularum, quas false dixit inter Romanos viros duos, videlicet patrem et filium, esse missas; filium enim rus petiturum ad patrem, qui non domi sed in foro versaretur, epistolam misisse, qua mira brevitate scripsisset, “Eo rus”; cui etiam brevius respondisse patrem, “I.” Quae fabula non Romana est sed Gallica, neque filius patri epistolam misit, sed Voltarius auctor Gallicus Alexi Pironi.