De nomine q.e. “gallicauda”

Nuper apud Franciscum Leporem legi librum editum esse de potionibus variis ac commixtis, quibus homines inebriantur. Quamvis de ebrietate parum ipse sciam, ut qui innocens sim atque integer vitae, animadvertendum videbatur unum nomen prorsus ficticium, quod nescio an sit bene dictum. Nam “gallicauda” nomen videtur ex duabus vocibus Latinis compositum ut nominis Anglici, quod est cocktail, imitatio proferretur. Sed parum constat, utrum nomen Anglicum de nominibus quae sunt cock (gallus)