Sedeo nunc in aeroportu Vasintoniano—non Seattli in Vasintonia civitate, sed Vasintonii ad caput totius Reipublicae, unde Seattlum Deo volente petam. Inter ferias Natalicias versatus sum in regione orientali et meridionali, ubi sole splendebat et dies erant perpulchri (immo etiam aliquatenus calidi); sed regredior nunc Bellinghamiam, ubi hebdomadem, ut apparet, ningit. Multa igitur hac nocte manent incerta: an ad aeroportum Seattlensem perveniam; si Seattlum advenerim, utrum possim etiam Bellinghamiam proficisci, an dormiendum sit Seattli in aeroportu; si Bellinghamiam quodammodo advenerim, utrum raeda conduci possit ut aedes meas tandem aliquando videam, an dormiendum Bellinghamiae sit in aeroportu. Non magna spes habenda esse fertur, sed pusilla et debilis et nivibus sepelienda.

Postscriptum

Cum nuntiatum esset aeroplanum nostrum moras tracturum, collocutus sum cum ministra societatis aeriae, quae statim, intra paucissima momenta temporis, curavit non solum ut Bellinghamiam cras potius quam hac nocte proficiscerer, sed etiam ut in deversorio pernoctarem. Alascenses, quibus est societas aeria, bene sciunt suos vectores tueri.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *