De nomine q.e. “gallicauda”

Nuper apud Franciscum Leporem legi librum editum esse de potionibus variis ac commixtis, quibus homines inebriantur. Quamvis de ebrietate parum ipse sciam, ut qui innocens sim atque integer vitae, animadvertendum videbatur unum nomen prorsus ficticium, quod nescio an sit bene dictum. Nam “gallicauda” nomen videtur ex duabus vocibus Latinis compositum ut nominis Anglici, quod est cocktail, imitatio proferretur. Sed parum constat, utrum nomen Anglicum de nominibus quae sunt cock (gallus)

In aeroportu

Sedeo nunc in aeroportu Vasintoniano—non Seattli in Vasintonia civitate, sed Vasintonii ad caput totius Reipublicae, unde Seattlum Deo volente petam. Inter ferias Natalicias versatus sum in regione orientali et meridionali, ubi sole splendebat et dies erant perpulchri (immo etiam aliquatenus calidi); sed regredior nunc Bellinghamiam, ubi hebdomadem, ut apparet, ningit. Multa igitur hac nocte manent incerta: an ad aeroportum Seattlensem perveniam; si Seattlum advenerim, utrum possim etiam Bellinghamiam proficisci, an

De libris nuper acceptis

Nataliciis festis Christi appropinquantibus novos quosdam libros per cursum publicum accepimus: Kirk Freudenburg tandem aliquando in lucem edidit commentarios in secundum Flacci Sermonum, quos me de satiris antiquis docturum celeriter perlegere oportet. Placet etiam Orbem Sensualium Pictum, quem edidit Alvarus Alonsus, accepisse et nuperrime Menandri Dionysiique Halicarnassi artes rhetoricas, quas William Race divulgavit. Etiam inter dies festos denuo legi Maldonati Ludum chartarum triumphum, et miror potuisse interpretationem tam mendosam in