Nuper inter alia multum legi de Orphicis et arte mathematica. Inter alia animadvertenda ac notanda mihi videntur vitia illa, in quae Servius ad sextum Aeneidos dixit nos incidere dum ad tellurem etiam delabimur:
Si anima aeterna est et summi spiritus pars, qua ratione in corpore non totum videt, nec est tantae prudentiae tantaeque vivacitatis, ut omnia possit agnoscere? Quia cum coeperit in corpus descendere, potat stultitiam et oblivionem, unde non potest implere vim numinis sui post naturae suae oblivionem. obliviscitur autem secundum poetas praeteritorum, secundum philosophos futuri: unde medium tenuit dicendo “oblivia.”
Docent autem philosophi, anima descendens quid per singulos circulos perdat: unde etiam mathematici fingunt, quod singulorum numinum potestatibus corpus et anima nostra conexa sunt ea ratione, quia cum descendunt animae trahunt secum
- torporem Saturni,
- Martis iracundiam,
- libidinem Veneris,
- Mercurii lucri cupiditatem,
- Iovis regni desiderium:
quae res faciunt perturbationem animabus, ne possint uti vigore suo et viribus propriis.
Nec Sol nec Luna (Phanes et Nox?) vitium descendentibus tribuere videtur; itaque ad septem, quo numero Christiani dicunt esse peccata mortalia, haec animae vitia non perveniunt.