Oportet saepius scribam, immo cotidie. Quod iam antea compertum habui mihi agendum: sed hodie inter alia legenda hoc commentariolum offendi de rebus cotidie agendis:
The unreasonable effectiveness of just showing up everyday
(Quam praeter rationem efficax sit cotidie etiam modo adesse)
Quo auctor hortatur, ne lectores ullam sibi metam proponant nisi ut cotidie scribant. Sic nos etiam solemus discipulos hortari ut, sicut cotidie gymnasium petere ac corpus exercere soleant, etiam cotidie in studia incumbant et cotidie exercitia quaedam academica absolvant: rationem enim ducendam esse tam mentis quam corporis. Nam, ut parum efficax est gymnasium semel inter nundinum visere et novem horas corpus usque ad defatigationem exercere, sic etiam non prodest animum semel inter nundinum et novem horas exercere multis pensis uno ictu scribendis vel acervo libellorum legendo, cum possit discipulus cotidie parva et pauca aequaliter constanterque agere. Malle autem videntur nonnulli discipuli (scitis qui sitis) more heroico (vel, quo rectius dicam, modo quem falsissime opinantur esse heroicum) labores Herculeos exanclare et omnia uno tempore profligare quam more formicarum, id est assiduo sed leviore labore, eadem bene perficere.
Itaque aliquid hodie referendum excogitandum videtur: Marcus Smith anno 2013o de Ulixe Graeco et Otino (qui et Óðinn dicitur) deo hyperboreo scripsit, quod opus (id quod Smith non videtur cognovisse) anteceperat Ionas Ramus anno 1702o. Primum magni momenti habendum videtur equorum nomen posse in naves imponi: de quo cogitandum est inter excidium Troiae, cum Graeci navibus profecti se pone Tenedum insulam celent, et Ulixes aliique nautae equum ligneum tamquam navem ascendant, quo in urbem vehantur. Deinde, ut Otinus novem diebus de arbore seu ligno (cui nomen Yggdrasill non in carmine datur) suspenditur, ut arcana atque abstrusa (inter alia, litteras) cognosceret, sic Ulixes etiam ad malum adstrictus carmina Sirenarum audivit. Aliis praetermissis, rogandum videtur, utrum et Othinus et Ulixes ex eodem fonte Indo-Europaeo orti sint, an piratae boreales, quos Byzantini Βαράγγους appellaverunt, fabulas Graecas a Graecis didicerint.
Instrumentum Bibliographicum
- Ramus, Ionas. 1702. Ulysses et Otinus, unus et idem, sive Disquisitio historica et geographica, qua, ex collatis inter se Odyssea Homeri et Edda Islandorum Homerizante, Othini fraudes deteguntur, ac detracta larva in lucem protrahitur Ulysses. Hafniae: Bornheinrich.
- Smith, M. 2013. “Ulysses in the North? The Yggdrasill Myth Re-Considered.” RCCM 55: 517–38.