Antea de chartis lusoriis scripseram, cum in animo haberem nonnulla parare in usum discipulorum quae ad chartas illas sepctarent. Virus autem coronarium impedivit, ne inter multa alia consilia etiam illud absolverem. Nunc vero Bellinghamia totum annum longe remotus et ruri habitans conor plura de historia chartarum discere. Nam discipulis perplacet fingere chartis in certa quadam forma dispositis et secundum commenticias quasdam interpretationis leges explicatis res futuras praedici posse: qui mos non, ut fama fert, temporibus antiquissimis inter Aegyptios nec Zingaros seu Cingarso, sed in Gallia saeculo duodevicesimo ortus est. Neque ante Etteillam (sive Iohannem Baptistam Alliette) et Antonium Gebellinum adhibitae sunt chartae illae hariolandi causa, sed in ludis aleatoriis. Qualem ludum legimus non solum apud Iohannem Ludovicum Vivem, in colloquio “Ludo chartarum” inscripto, sed etiam apud Ioannem Maldonatum in colloquio eiusdem nominis, qui in vicesimo quarto supplemento Humanistico Lovaniensi legitur. Illum librum nuper per cursum publicum accepi.
Quo colloquio perlecto cupio chartas Hispanicas calculosque emere (et fortasse amicos, si in taberna venum dantur) ut ludum ipsum experiar. Chartae Hispanicae, quas Vives Maldonatusque describunt, fere eaedem sunt, atque illae quibus discipuli in vaticinatione hodie utuntur et quas arcana minora appellant. Aliter autem apud Etteilam Gallum, qui primus fertur chartis usus esse ut quae futura essent in antecessum praediceret: nam ille chartas Gallicas abhibuit, quales adhuc utuntur aleatores Americani. Quae inter Gallorum et Hispanorum chartas differunt, hac tabula demonstrantur:
In Chartis Hispanicis | Extra Colloquia Hispanica | In Chartis Gallicis | In Chartis Sinicis | In Chartis Germanicis |
---|---|---|---|---|
enses | gladii | vomerculi (♠) palae spicula |
十 (denae myriades nummorum) |
viridia |
carchesia | pocula | corda (♥) | 万 (myriades nummorum) |
corda |
baculi | caducei | trifolia (♣) | 索瘠 (milia nummorum) |
glandes |
nummi (aurei) | monetae | rhombuli (♦) | 纹 (nummi, an forsitan centeni nummi?) |
tintinnabula |
Etiam adiciendum videtur aliquid de primo viro, qui fertur chartis lusoriis usus esse in praestigiis, alios oblectandi gratia: nam apud Senftlebium in De alea veterum libello fertur Garzonius vel Londorpius in Platea Universali (Piazza Universale) retuliise M. Abraamum Columnam inter alia chartas lusorias, quas alter quispiam suis tenuisset manibus, commutasse; et chartis in mensam collocatis circumstantes monuisse ut quas modo vellent chartas extraherent, tum extractas, quas numquam conspexisset, indicasse.