De fumo Vasintoniano

Fumosus hodie est aer, etiam his in partibus longe a Vasintonia remotis: nam fumus silvarum in Vasintonia ardentium multa milia passuum ventis delatus fertur etiam ad maritimas Atlantici maris oras pervenire et caelum alioqui purum inquinare. Itaque hoc in loco ad neutrum mare sito sed frugifera terra circumdato luna rubet in caelo. Melius tamen videtur longe ab ardente civitate abesse versari.

Si vischii nomine

Abhinc fere septuaginta annos senator in Mississippia civitate, rogatus an sua opinione vischium seu temetum, ut quod iamdiu illictum esset, emere vendere bibere civibus tandem licere debeat, sententiam suam sic exposuit: Quamquam, mi amici, in animo non erat de hac controversia hoc ipso tempore disceptare; volo tamen vos compertum habere me nullam controversiam vitare. Immo equidem quolibet tempore de quolibet argumento sententiam dicam, ut qui lites numquam fugiam. Rogatus itaque

Insere titulum hoc in loco

Non consulto ruri nunc versor, sed videor mihi me ad vitam rusticam non pessime aptavisse ac conformasse. Immo novos amicos colo et tamquam arbor radices coepi in humum hanc rusticam demittere. Diebus igitur Dominicis ecclesiam, id quod maxime momenti est in vita rustica habendum, petere soleo. Hac enim in regione nemo umquam te rogabit an insitione contra morbus coronarium roboratus sis, sed quisque potius rogabit ad quam ecclesiam pertineas. Salus

De Ioannis Maldonati ludo chartarum

Antea de chartis lusoriis scripseram, cum in animo haberem nonnulla parare in usum discipulorum quae ad chartas illas sepctarent. Virus autem coronarium impedivit, ne inter multa alia consilia etiam illud absolverem. Nunc vero Bellinghamia totum annum longe remotus et ruri habitans conor plura de historia chartarum discere. Nam discipulis perplacet fingere chartis in certa quadam forma dispositis et secundum commenticias quasdam interpretationis leges explicatis res futuras praedici posse: qui mos

De rebus cotidie agendis, et de Ulixe et Otino uno et eodem

Oportet saepius scribam, immo cotidie. Quod iam antea compertum habui mihi agendum: sed hodie inter alia legenda hoc commentariolum offendi de rebus cotidie agendis: The unreasonable effectiveness of just showing up everyday(Quam praeter rationem efficax sit cotidie etiam modo adesse) Quo auctor hortatur, ne lectores ullam sibi metam proponant nisi ut cotidie scribant. Sic nos etiam solemus discipulos hortari ut, sicut cotidie gymnasium petere ac corpus exercere soleant, etiam cotidie