De ovis more Benedictino paratis

Mementote, lectores qui primo novi anni die surrexistis gravi crapula iam mersi, ova Benedictina sic inventa esse, ut capitis dolorem amoverent. Nam saeculo undevicesimo exeunte Lmeuel Benedictus, argentarius Neoeboracensis, mane in elegans deversorium Waldorfianum ingressus, ut ientaculum et remedium doloris crapula allati inveniret, poposcit panem tostum cum laride ovisque in aqua coctis una cum iure Batavico, quod paratur ex vitello et butyro et suco mali citrei. Quod ferculum paratum animadvertit

De fabulis et ludis “Clue” dictis

Notus inter Americanos est ludus “Clue” dictus, qui olim nomen habuit Cluedonis: nam “clue” praepositum erat verbo ludendi. Id “clue,” quod prisci “clew” scripserunt, licium proprio sensu Latine dicitur seu filum, quo Ariadne Theseum servavit. Exinde per sensum translatum dicebatur in indicium quoddam seu vestigium, quo tectum scelus patefit vel sceleris auctor comparet. Itaque in ludo illo “Cluedone” dicto necesse est indiciis quibusdam collatis atque inter se comparatis percussorem cognoscere

De duobus criminibus

Inter notissimas Marci Tullii setentias est haec: Sunt autem duo crimina, auri et veneni; in quibus una atque eadem persona versatur. (Cicero, pro Caelio 30) Raro Romani de duobus criminibus vel tribus (ut semel in iunioris Senecae Dialogis) pluribusve dicunt, nisi declamatores, qui et in aliis rebus Ciceronem imitati videntur, et in hoc, quod “duo crimina” proferunt. Nam primum in Controversiis Senecae patris legimus de “Adultera venefica” haec incerti declamatoris