Raedam conduxi, quo facilius itinera minora faceremus per Sloveniam atque eius miranda natura frueremur. Cum ad aeroportum, ubi raeda nos exspectabat, veheremur, taxiraedarius nos monuit de consiliis nostris: Bled lacum vitandum, ut quod nimis frequentatum esset et a vera natura Sloveniae propter numerum peregrinantium mercatorumque abhorreret, Bohinjum potius lacum visitandum. Quod ad Bled spectat, non omino recte dixit: nam visitandus erat lacus, etiam si valde frequentatus; quod ad Bohinj attinet, et false dixit: non enim pauciores ibi invenimus homines quam ad Bled. Satis autem de verbis: imagines sunt apponendae.
Lacu circumabulato, scapha vecti sumus in insulam notissimam, ubi est ecclesia beatae virginis.
Certe multi adfuerunt homines, quod tamen justum videbatur propter pulchritudinem loci.
Si quis Sloveniam numquam visitaverit, ei iter faciendum censeo ad Bled lacum.
Die insequenti aliud iter fecimus ad Vintgar prope Bled, ubi raedae ordinatrum, quod GPS dicitur, ut postea saepe solebat, nos non solito itinere duxit fere ad posticum loci, unde pedibus montes scandendi erant. Id saepe evenit postea. Flumen limpidissimum de glacie montium descendit inter montes: quod nos iucundissima deambulatione secuti sumus.
Flumine viso placuit in taberna valde rustica potiones sorbillare quibus corpora animosque refrigeraremus: nam Slovenia, quamvis non tam calida quam Italia, nihilominus Bellinghamiam temperatissimam longe superat calore.
Tunc iter fecimus praeter Bled ad lacum Bohinj dictum, ubi fuit etiam altera ecclesia vetusta, immo antiqua, quam intrare propter inopiam temporis non licuit.
Inopiam dico temporis nos laborasse ideo, quod necesse nobis fuit et constipationem vehiculorum prope Bled pati et circum dimidiam partem lacus Bohinj raeda vehi ut locum inveniremus ubi eam statueremus. Tandem locum invenimus inter eos homines, qui in animo habent vel in tentoriis vel in raedis ipsis dormire. Equidem numquam in tabernaculo dormivi, et placuisset talem habitandi morem gustavisse, sed Ljubljanae fuerunt nobis conclavia rursus petenda. Sed duas alias imagines Bohinji descriptas offeram: primum de puritate lacus:
Deinde de montibus, quibus lacus continetur:
Bohinj libentissime iterum visam, si occasio suppeditata erit. Fortasse anno proximo!
Tandem iter fecimus Postojnam, ubi duo coniuncta praecipue sunt visenda: castellum et cavernae. Nam est castellum, Predjamam dictum, quod partim in spelunca est aedificatum. Hic olim vixit Erasmus Predjamensis, non humanista sed latro notissimus.
Sed castello fere praetermisso antra potius immensa visimus. Fortasse alias fusius de antris immensis scribam.