Saepe haereo in nomine Asiae scribendo, cum incertus sim an Āsia an Ăsia sit ponenda. Lexicographi rem referunt ad Jahn, qui Ovidii Metamorphoseon libros commentariis instruxit. Infra ea, quae Jahn explicavit, exscribam, ne iterum eius sententiae obliviscar.

Iam super Eurōpēn sublīmis et Āsida terrās
Vectus erat iuvenis; Scythicās advertitur ōrās
[Met. 5.648–49]

Asis terra, Asia, ut IX, 447. Micyllus intellexit angustum illum Lydiae tractum palustrem ad Caystrum, quem Homerus Ἄσιον λειμῶνα, Vergilius autem Aen. VII, 701 Asiam paludem dixit, quia Asia, cum partem orbis terrarum significet, primam corripiat, cum de illo tractu usurpetur, producat. Falsem autem esse hanc observationem, quam Grammatici debent Servio ad Verg. G. I, 581, et primam in Asia esse indifferentem, monet Gesnerus in Thesauro Fabri s.v. Asia, et quemque hic ipse locus docere potest. Asia enim cum opponitur Europae, nullo modo de tractu illo palustri ad Caystrum intelligi potest.

Gierig, G. et Jahn, J. 1821. P. Ovidii Nasonis Metamorphoses. Lipsiae: Schwickertus.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *