Nomina Chartarum
Pleraque vocabula, quae ad ludos chartarum pertinent, inveniri possunt apud Iohannem Ludovicum Vivem in Exercitatione Linguae Latinae, quo in colloquio discipuli dicunt se “Triumpho Hispanico” ludere. Quo in ludo fuerunt tunc ut sunt hodie quattuor genera chartarum. Sed in Sermone perutili de ludo (1450–70), quem Robertus Steele anno 1900 edidit, talis ludus chartarum, in quo quattuor familiae chartarum sunt, differre dicitur ab altero ludo, cui etiam nomen “Triumphorum” datum erat: