Suam quisque videtur paginam habere in rete universali, ubi doctos salsosque commentarios effundat; querellas de statu ac condicione rerum faciat; tempus actum deperditumque ac mores maiorum laudet; semet ipsum praecipue laudet; culpam cuiuslibet cladis in populum magistratusque transferat; in omnibus rebus, quae aut auctoris facultatibus locoque maiores aut nullius momenti sint habendae, auctor efficiat ut civis totius mundi et sapientium sapientissimus coram duobus trebusve lectoribus esse videatur. Non tantum est meum propositum: nam satis mihi erit, si paginam mihi condidero ideo, ut ad normas aliorum moresque nostrae aetatis me conformam atque alios homines imiter. Aurea enim ac praeoptanda est mediocritas, nec volo a communi opinione sensuque bonorum civium discrepari. Legimus enim apud Sophoclem id «Σὺ δ’ οὐκ ἐπαιδῇ, τῶνδε [id est, aliorum civium] χωρὶς εἰ φρονεῖς;»

2 comments

  1. Casu paginam hanc offendi, cuius primum commentarium et salsum et doctum scripsisti. Spero fore ut saepius taedio victus sis!

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *